O tempora, o moresDe lacrimabili Emmanuelis Macaluso morte

Famosus vir civilis diurnariusque, qui unus aliquis fuit de primis Factionis Communisticae Italicae moderatoribus, diem supremum obivit nonaginta sex annos natus

(Fotogramma da Youtube)

Emmanuel Macaluso, ortu Calatanisiadensis, in urbe Roma, qua iam diu vivebat, cordis ictu correptus e vita heri decessit: summi nominis vir, qui anno MCMXLI, fascitarum regimine perdurante, Factioni Communisticae Italicae nomen primum dedit, postea in opificum iuribus tuendis syndicalisticam operam longo tempore navavit terque popularis legibus ferendis legatus creatus deinde est, die XXI proximi mensis Martii septem ac nonaginta annos nimirum complevisset.

Emmanuelis Macaluso, qui annis MCMLXXXII-MCMLXXXVI celeberrimam ephemeridem “L’Unità” inscriptam est quoque moderatus quaterque laticlavium accepit, nomen ac memoriam, Andrea Marcucci hortante, sunt omnes prosecuti qui in senatu heri mane adfuere.