Inter publicum sollemne Vasingtoniae in Colle Capitolio (Anglicis verbis Capitol Hill) rite perfectum, cui Lady Gaga summi nominis artifex, Guenevera Lopez praeclara cantrix, Amanda Gorman sublimis poetria suavi commotione miraque peritia quoque interfuerunt, Iosephus Biden XLVI Foederatarum Americae Civitatum praeses est heri inauguratus una cum Kamala Harris praesidente vicaria nimirum collocata.
Biden post obtestationem, quam, Bibliam sacram familiae propriam manu dextera attingens, magna voce professus est, luculentam orationem vero habuit. In qua autem ille omnes ut Americam in unum redigerent unaque simul cum hostibus invadentibus, scilicet iracundia, simultate odioque, extremismo, iniustitia, violentia, infirmitatibus, coacta laboris vacuitate ac desperatione, luctarentur palam admonuit.
In mirifica contione sextus et quadragesimus praeses Boreoamericanus, fide catholicus, crebram religiosarum rerum mentionem etiam fecit, sanctumque Augustinum necopinato citans, aureis tanti magistri verbis ex libro XIX [24] De Civitate Dei nominatim usus est: «Populus est coetus multitudinis rationalis rerum quas diligit concordi communione sociatus».