O tempora, o moresMarisa Rodano, quae mimosam Diei feminarum signum delegit, centum annos perendie complebit

Praeclara feministria in colloquio percontativo ephemeridi “La Repubblica” concesso omnes mulieres ad pugnam pergendam est hortata

Ex Elisae Russo pagina Vultulibraria

Perendie, scilicet XXI mensis Ianuarii, centesimus feliciter implebitur annus, quo Maria Lisa, vulgo Marisa, Cinciari Rodano in urbe Roma nata est. Cuius appropinquante natale, qui cum primis Factionis Communisticae Italicae conditae saecularibus sane concurret, illam celebrare eiusdemque gesta commemorare digne oportet. In recentissimo colloquio percontativo cum Concepto Vecchio, ephemeridis “La Repubblica” diurnario, indomita Resistentiae antifascalis cooperatrix feminismique fautrix illa, prima mulier quae Camerae praeses vicaria in Itala historia designata est, occursum cum Franco Rodano, perinsigni politologo, philosopho praesertimque catholici communismi conditore, cui anno MCMXLIV nupserat, ipsiusque mortem esse facta, de quibus secum persaepe recogitet, nimirum declaravit.

In ipsa percontatione Marisa Rodano, quae quadraginta quinque per annos in Factione Communistica Italica militavit ac popularis legibus ferendis legatae, senatricis, europarlamentariae munera semel iterumque obivit, omnes mulieres ad pugnam pergendam est quoque hortata. Ea autem, una ex Unionis Feminarum Italicarum (siglis UDI) creatricibus, fuit quae – sicuti in libro “Mimosa in fuga” inscripto, qui proximo mense Februario venalis erit, vere narratur – abhinc quinque ac septuaginta annis mimosam Diei Internationalis Feminarum signum delegit.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta