O tempora, o moresAlexius Navalny in Moscoviensi aeriportu est comprehensus

Inclutus corrupti regiminis Putiniani adversarius se non prorsus vereri dixit omnesque hortatus est ad timorem omittendum

Haec imago photographica, in qua Alexius Navalny cum Iulia uxore monstratur, pridie comprehensionem est impressa interretialiterque vulgata

Alexius Navalny, quinque post mensibus quam veneno imbutus ideoque in Berolinensi nosocomio curatus erat, custodia ab hesterno die est iniuste tentus. Vir integerrimus ille corruptorumque regiminis Russici morum castigator, cum primum de aeroplano, quo una cum Iulia uxore sua et aliquot diurnariis vehebatur, in Moscoviensem aeriportum, cui nomen Sheremetyevo, egressus est, aereo cursu inopinate commutato, sine enim mora comprehensus est.

Quo nuntio allato, indignantium fremitus toto orbe fuit: complures viri civiles, inter quos Carolum Michel, David Sassoli, Iosephum Borrell, Aloisium Di Maio, Ivanum Scalfarotto potissimumque Iacobum Sullivan, summum Ioannis Biden praesidentis Boreoamericani consiliatorem a rebus ad nationalem securitatem spectantibus, memorare nimirum oportet, factum sceleris plenum vehementer improbavere atque Alexium Navalny e carcere cito dimitti quoque expetivere.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter