O tempora, o moresIn Polonia sententia de abortu prohibito legis vigorem habet

Consilii ministrorum praesidentis prolocutor vetitum confestim valiturum esse heri nuntiavit

Ex Marthae Lempart Facierum Libri pagina

In universa Polonia sententia, qua Tribunal Constitutionale abortionem mala fetus formatione effectam per leges non licere Octobri mense anni praeteriti decrevit, ex hesterno die sane valet. Quo iudicio Polonicae mulieres abortum de facto facere non plus poterunt.