Hesterno die, post irritum Roberti Fico inceptum, Sergius Mattarella, Rei Publicae Italicae praesidens, in Quirinalis Palatium Marium Draghi convocavit eique mandavit ut novum gubernium constitueret. Quod negotium nobilis clarusque mensuarius, academicus aerariique administrandi peritus sub condicione suscepit. Incertum vero est num pristinus Argentariae Primariae Europaeae praeses puncta longe plurima vel dumtaxat partem mediam suffragiorum, uno addito, in Parlamento, praesertim in Senatu, laturus sit.
Ad patris Antonii Spadaro S.J. opinionem Marius Draghi stabilitatis est praesidium. Atqui commentariorum, quibus Civilitas Catholica (Italicis verbis La Civiltà Cattolica) index, peracutus moderator heri dixit civitatis rectiones techicis commissas exemplares vere non esse democratiae. Spadaro Iosephum Conte quoque postremo collaudavit eundemque magni momenti hominem praedicavit.