O tempora, o moresSonceria A. Berry est prima mulier afroamericana a Secretis creata Senatus Boreoamericani

Quae vero ministerium Kalendis proximis Martiis inibit

Ex Samuelis Bishop, Sonceriae Annae sobrini, breviloquentis pagina

In Foederatarum Americae Civitatum historia dies IV mensis Februarii anno MMXXI memoratu erit digna. Heri enim mulier afroamericana a Secretis creata primum est Senatus Boreoamericani: cui nomen Sonceria Anna Berry.

Carolus Schumer, Factionis Democratarum senatorum dux, eidem huiusmodi munus, anno MDCCLXXXIX institutum, sane mandavit. Sonceria Anna Berry magistratum Kalendis proximis Martiis nimirum inibit.

X