O tempora, o moresHenricus Letta novus Democraticae Factionis secretarius? Speremus

Postquam Nicolaus Zingaretti munus certo (et phatetice) abdicavit, quondam Consilii administrorum praeses candidatus maxime idoneus ad partes mediae sinistrae ducendas videtur

Ex Henrici Letta Libri Facierum pagina

Factio Democratica, intestinis bellis laniata orbataque nationali secretario, cuius officium Nicolaus Zingaretti die IV huiusce mensis Martii deposuit, voluntatem hanc in perridiculo trivialique spectaculo televisifico a Barbara D’Urso habito postea confirmans, consensus magis magisque in dies deperdit. Cuius ruinas quisnam in pristinum habitum reformare valebit?

Henricus Letta profecto candidatus maxime idoneus ad secretarii munus optime explendum omnibus esse videtur. Quondam Consilii administrorum praeses, qui homo est scientia, doctrina, prudentia omnibusque virtutibus sane praeditus, innumeris fautoribus suis gratias heri egit. Attamen duos etiam dies ad rem bene cogitandam ergoque consilium capendum spatii postulavit. Exspectemus interea et, sicut ait Christianus Rocca, Linkiesta ephemeridis moderator, in pace vigilemus.