O tempora, o moresOb lacrimas Salvini comparat Theresiam Bellanova cum Elsa Fornero. Sed ministra illum elinguem reddit

Ministra ab Agricultura sic ait: «Si quis cum Matthaeo Salvini me comparet, hoc vere mihi male faciet»

Theresia Bellanova proelium suum ad temporaneam residentiae permissionem immigratoribus concedendam sane vicit. In colloquio cum diurnariis, habito die 14 mensis Maii apud Palatium Chigi, dum articulum 110 bis novi praesidentiae Consilii Ministrorum decreti, cognominati “Rilancio”, illustrabat, ministra ab Agricultura commota est lacrimasque fudit. «Inde ab hoc tempore – sic ait –, huiusce Gubernationis optione, omnes qui sub oculos non cadunt minus erunt invisibiles. Ab hodierno die Status fortius caporalato». Hanc plagam Bellanova bene novit et contra illam, iam ab adulescentia, strenue pugnavit.

Matthaeus Salvini tamen ministram irrisit atque ob lacrimas illam comparavit cum Elsa Fornero, quae, ministra Laboris et Rerum Socialium in Rectione Monti, publice etiam lacrimavit. Ligae secretario, ob rusticitatem vulgaremque populismum insigni, Theresia Bellanova responsum mirabile dedit eundemque elinguem officiose reddidit. Enim heri dixit : «Si quis cum Matthaeo Salvini me comparet, hoc vere mihi male faciet. Diligo et caram habeo Elsam Fornero, mulierem magnae scientiae et experientiae, etiamsi aliter interdum sentimus».

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter