O tempora, o moresDe mirabili Kamalae Harris, Foederatarum Americae Civitatum propraesidis electae, oratione prima

Democratarum senatrix suffragii mulieribus fautricibus potissimumque illis, quae tale ius feminis nigritanis impertiendum contenderunt, permagnas gratias solvit

Ex Vultulibraria Kamalae Harris pagina

Nudius tertius, dum Donaldus Trump, pueris simillimus, in infitianda repulsa sua perseverabat Democratasque de ambitu strepitans dementer accusabat, Ioseph Biden, Foederatarum Americae Civitatum praesidens electus, Wilmingtoniae ad populum est contionatus. Eodem loco Kamala Harris, prima mulier ad Americae propraesidis subsellium designata, luculentam orationem habuit. Quae vero, doctissima Factionis Democraticae senatrix superioribusque temporibus generalis Californiae cognitrix, inter alia dicta suffragii mulieribus fautrices diserte commemoravit ac praesertim omnibus illis, quae eiusmodi ius feminis nigritanis impertiendum contenderunt, amplissimis verbis gratias egit.

Mariam Church Terrell, Mariam McCleod Bethune, Franciscam (Fannie) Lou Hamer, Dianam Nash, Constantiam Baker Motley, Shirleiam Chisholm ad imitandas sane proposuit harumque ac cunctarum, quae pro paribus et aequalibus iuribus nisae sunt, humeris omnes mulieres Americanas insidere nimirum affirmavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter