O tempora, o moresSancta Sedes libellum de Theodoro Edgardo McCarrick quondam cardinale publicat

In perampla relatione, a Secretaria Status praescripta, acta testimoniaque ad Vasingtoniae archiepiscopum emeritum e clericali statu dimissum pertinentia continentur

Ex Salvatoris Cernuzio breviloquentis pagina

Hora secunda post hesterni diei meridiem copiosa relatio de institutionali notitia decisionalique Sanctae Sedis processu, qui ad Theodorum Edgardum quondam cardinalem McCarrick spectant, Secretaria Status curante Summoque Pontifice mandante, foras est data. Quod libellum acta, documenta testimoniaque, quae in Sanctae Sedis Dicasteriorum et Officiorum tabulariis nimirum exstant et ad archiepiscopum emeritum Vasingtoniensem referuntur, sane continet atque Theodorum Edgardum McCarrick, a Ioanne Paulo II sacra purpura indigne decoratum et a Francisco tum eadem iuste nudatum tum e clericali statu dimissum, sollicitationis ad turpia pravarumque consuetudinum macula imbutum esse aperte comprobat.

Hoc scriptum pari tempore Carolum Mariam Viganò, archiepiscopum titulo Ulpianensem ac nuntium apostolicum inter annos MMXI et MMXVI in Foederatis Americae Civitatibus, qui in Papam Franciscum iam a longo tempore inconsulta rabie flagrat tabificisque mentis perturbationibus cruciatur, mendacii tandem coarguit.