Post diaria digitalia tria, quibus Europea, Gastronomika et Il Lavoro che verrà indices, nimirum edita Christianus Rocca, acutus diurnarius ephemeridisque Linkiesta moderator, aliis actis diurnis nuperrime favit. In novis commentariis Greenkiesta inscriptis, qui praeterito die XIX per rete sunt primum vulgati, de planeta nostro, circumiecta natura innovationeque sane tractatur.
Magni momenti opus hoc, quod alit mentes et enutrit, a Christiani Rocca appellatione, in prima ephemeridis Linkiesta commentatione contenta, vere oritur. In quo articulo, die XXIV mensis Septembris anno MMXIX publicato, diurnarius ille omnes enim vocavit ut terrarum orbem a negationistis et anticapitalistis servarent.