O tempora, o moresReus confessus Daphnes Caruana Galizia occisionem annorum XV carcere damnatur

Contra sicarium, cui nomen Vincentius Muscat, tribunal Valettanum sententiam heri dixit

Ex Laurentii Frigerio breviloquentis pagina

Triennio et ultra post clarissimam Daphnem Caruana Galizia diurnariam necatam Aeduina Grima, Valettani tribunalis iudicissa, de horribili caede illa Vincentium Muscat carcerali quindecim annorum poena heri damnavit. Reus, qui ab anno MMXIX adiutricem operam iudicibus Melitensibus praestare coepit, se petitionis ope rei displodentis factae, cuius causa Daphne Caruana Galizia atrociter mortem obierat, auctorum esse unum est confessus.

Ex Vincentii Muscat confirmationibus viri tres, qui accusati sunt quod inclutae diurnariae autoraedam materia displosiva refersissent, custodia tenentur. Georgius Fenech perdives aedificator, quem Daphne Caruana Galizia de illecebris insimulaverat, homicidii mandator existimatur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter