O tempora, o moresAmnestia inter gentes crimen contra genus humanum in Aethiopia superiore indicat

Sodalitatis illius relatus milites Erythraeos centum cives Axumenses Novembri mense trucidavisse revelat

Amnestia inter gentes (Anglice Amnesty International) relationem de bello civili in Tigrinya heri edidit. Percelebris consociatio, de probabili crimine contra genus humanum sane loquens, praeterito Novembri mense Erythraeas copias saeviisse et centum cives in Axumensi urbe certa ratione trucidavisse denuntiavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter