O tempora, o moresLucas Attanasio, in Congo legatus, ac Victorius Iacovacci carabinarius necati sunt

Ex insidiis, quae a rebellis Ruandensibus structae esse existimantur, Mustapha Milambo raedarius est etiam occisus

Heri, fere hora decima cum quadrante ante meridiem, Lucas Attanasio, in Re Publica Populari Congensi legatus Italicus, Victorius Iacovacci carabinarius praesidiarius indigesque Mustapha Milambo, Unitarum Nationum Coetus rector autoraedae, qua illi duo vectabantur, in silva domestica Virungensi, quindecim chiliometrorum spatio ab urbe Goma, ex insidiis interfecti sunt. De qua atroci caede Ruandenses rebelles in suspicionem summis potestatibus Congensibus veniunt. Sicarii voluntatem habuisse sane videntur ad Lucam Attanasio rapiendum et ad pecuniam pro illius redemptione exigendam.

Cuius mortem et Victorii Iacovacci Sergius Mattarella universaque Italica gens valde complorant. Marius Draghi, Consilii administrorum praeses, in omnibus constitutionalium institutorum ministeriorumque aedificiis Italiana Europaeaque vexilla medio palo hodie affigenda autem decrevit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club