O tempora, o moresOrietta Berti ait refringere homophobiam necesse esse

Praeclara cantatrix se in carmine inedito, quod proximo mense Martio vulgabitur, cuiuspiam matris amorem erga homosexualem filium canturam esse praenuntiavit

Ex Oriettae Berti Facierum Libri pagina

Postquam in LXXI Musicum Villae Matutiae Certamen descenderit, Orietta Berti, quinquaginta quinque canori curriculi annos celebratura, orbes phonographicos compactos sex in arcula collectos, quibus index “Vita mea est visifica pellicula” (Italice La mia vita è un film), proximo mense Martio foras dabit. Praeclara cantatrix, quae cognomine Luscinia Curviacensis (vulgo l’usignolo di Cavriago) vel Aemiliae sylvia atricapilla (vulgo la capinera dell’Emilia) appellatur, se in uno ex ineditis carminibus alicuius matris amorem erga filium homosexualem canturam esse praenuntiavit.

Qua de re Orietta Berti in nuperrimo colloquio percontativo cum Gabriele Lazzaro, Novella 2000 commentariorum hebdomadalium diurnario, «Homophobiam refringere – inquit – necesse est. Multa ignorantia adhuc invenitur».

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter