Marius Draghi, Consilii administrorum praeses, a Roberto Garofoli eius dextella fultus, moras tandem rupit herique vesperi, postquam extremam condicionem partium ducibus statuerat, summorum Civitatis moderatorum numerum explevit. Qui sane, contione advocata ministrisque consultis, undequadraginta subsecretarios constituit. Quorum subsellia Motus V Stellarum occupavit undecim, Liga novem, Vis Italia sex, Factio Democratica quoque sex, Italia Viva duo. Tria autem partibus, quorum alteri nomen +Europa, alteri Liberi et Aequales, alteri vero Nos cum Italia, sunt viritim distributa. Draghi autem Franco Gabrielli publicae securitatis provehendae officium sua sponte delegavit.
Ivanus Scalfarotto, factionis “Italia Viva” legumlator, qui Ministerii Negotiorum Externorum et Cooperationis Internationalis subsecretarii munere die XIII praeteriti mensis Ianuarii se abdicaverat, in novum collegium est denuo cooptatus et ad Rerum Interiorum administrationem missus. Theresia Bellanova, quae Agriculturae moderandae praepositae munus ipso illo die quoque deposuerat, ministra vicaria a Structuris ante parandis designata est.