O tempora, o moresVido Marchand mortuus est

Actor cinematographicus, cantor musicusque magnis laudibus celebratus die XV huius mensis Decembris obiit

Ex Vincentii Lanon breviloquentis pagina

A. d. XVIII Kal. Ian. Vido Marchand in Galliae australis urbis, cui nomen Cabellio, vulgo Cavaillon, nosocomio, ubi aliquot ante dies receptus erat, ex vita discessit septimum et octogesimum agens annum. Qui clarus visificarum pellicularum histrio et cantator et musicus fuit, is inter alia carmen, quod “Fatum”, Gallice Destinée, inscribitur, una cum Philippo Adler composuit idemque cecinit, quo maximam sibi famam comparavit.